201
TRIADIS.
223
dum ad folem conuersus lunae globus, hic, il¬
lius splendore fit lucidus lumineque reple¬
tur, idque magis, quò factus ex diametro cospi¬
cuus magis, eo lustrior euadit. Si terrae cor¬
pus interueniat, eclipsim luna patitur, & te¬
nebris, obfuscatur oppleturque. Non aliter
mens nostra, ad Deum per bonam voluntatem,
& interni desiderium amoris conuersa, pul¬
cherrimis, dulcisimisque gratiarum illustratio¬
nibus perfunditur, & in sancto speculationis
acumine mirificè corroboratur. Mox autem,
vt peccati nubes intercesserit, lumen hoc et¬
si tamen indeficiens in se ipso, à subiecto ni¬
hilominus tenebroso absconditur. Praeoc¬
cupatum nanque saecularibus, siue carnali¬
bus desiderijs animum, gratia Dei haudqua¬
quam illustrat. Misceri quidem vana veris
minimè possunt, aeterna caducis, spiritualia
carnalibus, ima summis, impura sanctissimis
coelestia terrestribus, vt pariter mens sapiat,
quae superius in coelis, & quae supra terram
sunt. Vt mens vtique reformetur ab inuersa
natura, Deum precemur, vt ipsa fiat vnum in
amore, & cognitione vnius summi boni, Pa¬
tris, & Filij, & spiritus sancti, gratiam assecu¬
ta principij, à quo, multitudine labitur, &
nitate ad ipsum reformatur: ternarium pro
viribus ad vnitatem reducendo, mentemque
sibi restituendo, quò purior intellectus ad
metas principij iure propositas perueniat.
Verùm