201
122
MONARCHIA.
tia vera, quae scientem compunctione, &
more plurimùm afficit, non extollit, non su¬
perbientes, quos impleuerit, sed gementes fa¬
cit iuxta illud Sapientis: Qui addit scientiam,
addit & dolores, quòd in multa scientia, mul¬
ta pariter insit indignatio. Magna verò no¬
bis puritate, & sanctitate est opus, vt verae
sapientiae fructus, cum beatissimis apostolis
Christi, in aeterna foelicitate valeamus obti¬
nere. Deus noster sanctus est, nos autem pec¬
catores & immundi. Cùm ergo, inter dissi¬
milia non fiat vnio, quomodo fiet inter Deum
& nos concordia? Audiamus Diuum Augu¬
stinum: Nullus inquit, sanctus & iustus ca¬
ret peccato, nec propterea finit esse iustus &
sanctus, cùm teneat affectu sanctitatem. Dicit
enim Scriptura: Septies in die cadit iustus, &
resurget, impij autem corruent in malum. Si
cadit (inquit) Hieronimus, quomodo iu¬
stus, & si iustus, quomodo cadit? Sed iusti vo¬
cabulo non priuatur, qui poenitentia ductus
tractusque semper surgit. Non solùm septies,
ar septuagesies septies delinquenti, si conuer¬
tatur ad poenitentiam, peccata donantur. Non
saluabit eum gratia, cuius voluntas otiosa
fuerit. Impossibile siquidem est non saluari
bonam voluntatem. Etenim Dei donum est,
quoniam nec velle bonum, neque exequi, sine
gratia Dei nemo potest, qui seruare semper
volentem, est paratissimus. Quemadmo¬
dum