821
Pancea fu¬
gax in igni.
Pancea ele¬
mentaris.
Auri perfe¬
ctio.
Spiritus mi¬
uerales.
Panacea non
venenata.
18 DE PANACEA
Nec constans in igni est panacea. Combusti¬
lem habet partem; partem volatilem. Talia
quae sunt, perfecte vnita & absoluta non sunt.
Sed nec in aqua nec igne color manet. Nec
summa subtilitas & coelestis natura inest. Et¬
enim elementarem naturam, eamque admo¬
dum adhuc impuram, & diuersis constantem
substantiis retinet. Id perfectum, perfecteve
praeparatum nullus concesserit, ex veris,
chymicus. Aestima rem auri natura. Hoc
perfectum vocant, quia vnio principiorum
indissolubilis est; In igni manet citra iactu¬
ram, nec perdit colorem. In genere metalli¬
co quod tale non est, id omne imperfectum &
censetur & nominatur. De spiritibus quid
dicam? Panacea spiritualis est, aut ex talibus
principiis orta (intellige chymice) sed nullo
modo fixis. Atqui spiritus tunc demum per¬
fecte praeparati sunt, cum non fugiunt. Quae
ergo ei debetur perfectio? Sed volebat Am¬
vvaldus hic quoque esse magniloquus po¬
tius quam verus. Incredibile enim fuerat
elementarem, imperfectamque medicinam
tantum in homine sanando pollere, quan¬
quam mihi licuisset etiam admistionis natura¬
lis perfectionem confugere, sed ea non appa¬
ruisset in examine, cum leui flamma soluatur
vnio, & color mutetur & exhalet spiritus.
Non esse venenatum medicamentum scio
ex vsu multo; sed & principiorum conspira¬
tione.