821
AMVVALDINA. 17
Imperfecte praeparatam esse panaceam
pernegat. Si perfectum interpreteris ad Am¬
vvaldi arbitrium facile consenseris. Ita & ego
quamvis a me descriptam formulam perfe¬
ctam vocauerim, quia nolui quid additum aut
subtractum. Sed chymici perfecte tunc prae¬
paratum quid profitentur, cum ad summam
puritatem, virtutemque altissimam opere chy¬
mico est perductum. Nihil. n. relinquendum
impuri est; Quo arte euehi potest, eo euehen¬
dum est. Quod vno gradu infra subsistit; im¬
perfectum est. Itaque illis scopus propositus
est hic; si coelestem imitatur naturam; si sum¬
me subtile est & penetrabile instar aethe¬
ris, si elementa quoque videtur exuisse, Grama¬
no eo vesaniae prolapso, vt specificam formam
absque omni elemento & elementari qualita¬
te donet. Aliqui & fixum quod est, manetque
in igni seu immobile, seu ita vt amplius no¬
bilitari non possit, quin totum simul deficiat
auoletque, perfectionis censu aestimant. Quod
fine naturae constat, perfectum & hoc est.
Prima chymicorum perfectio non potest tri¬
bui panaceae. m[unclear] ex croco constat crudo,
vt & margaritis seu concha margaritifera.
Cuius partes imperfectae sunt chymicis; id¬
ne sit perfectum iisdem? Veri Chymici me¬
ris vtuntur essentiis. Vnam saltem eius par¬
tem chymice paratam agnosco. Agnosco &
aliquatenus perfectam; summe neutiquam.
Nec
B
Panaceaea est
imperfectè
parata.
Perfectio
chymica.
Fixum per¬
fectum.
Pancea
imperfecta.