337
142 EPIST. CHYMICARVM
praestantiamque, quantum vllibi. Inimica
chymia est temeritati, oscitantiae, somno¬
lentiae, praecipitibus & ventosis. Ante¬
quam singularia tententur, vniuersalia no¬
tissima esse oportet. Temporum occasi¬
ones, rerum delectus & similia minimè
portet praeterire. Multa scripserunt vete¬
res, quae nos arguimus mendacii, sed iniu¬
stè. Ideo non assequimur eorum labores
quia non ita attenti ad rem sumus, & plaera¬
que vix perfunctoriè inspecta iudicamus
aut etiam adminiculis paribus nec materia
sumus instructi, aut non omnia ita adaptan¬
tur & pariter in opus veniunt. Vides Hie¬
ronyme, quam timidè aggressus sim chy¬
miam, & quam callidè ad eam aditum mo¬
liar. Si quid profecero, libenter id commu¬
nicabo sociis. Neque enim par est bonorum
studiosum inuidentia infamem esse. Ego te
rogo, vt si quid praecepti illustris habes,
tem in commune conferas. Opera enim tui
similium confluente, ars ad summum per¬
fectionis aspirabit. Paracelsitae, de quibus
scribis, quod me contumeliis incesto ore
lacerent, & maximo infortunio mactare
conentur, perfectionem sibi somniant ar¬
rogantque solis: sed nimis impudenter. Quid
enim illis tribuendum sit, qui non cognitionem
naturae synceram, sed inania verba; non
nimum scientia vera imbutum, sed aureorum
montium persuasione vesana delibutum
non