821
Panacea
ignis non
est.
20 DE PANACEA
artem chymicam, separatoriam spagiricam:
vult redactam in primam materiam, & ad
summam simplicitatem deductam. Tribuit
analogiam cum spiritu vitali, & proprietate
eius. Iterum ait adductam esse ad naturam
igneam, penetrantemque, & adductam qui¬
dem apte artificioseque. Confirmat haec ve¬
terum spagirorum iudicio, qui vetuerint vllo
medicamento vti, ni in ignem sit conuersum.
Hic prolepsis est. Ne enim intelligas commu¬
nem ignem, coelestem producit, qui sit ex¬
tractus, qui non inflammet, nec excitet ae¬
stum, sed LONGE longe distet ab elemen¬
tari; quo pacto & anima mundi, & spiritus
vitalis omnia penetrans, à Platone, Galeno,
& aliis sit vocatus ignis. Mirabilem pana¬
ceae naturam audis. Dum de igni elemen¬
tari disserit, quam vellem eum descripsisset,
aut vbinam sit, monstrasset. Si intelligit il¬
lum, qui breuissimo cursu ad lunam conten¬
dit, spiritum, cui tribuunt vim non corrum¬
pentem, sed generantem vegetantemque,
quemque Aristoteles vocabulo ignis non recte
ait nominari, cum ignis sit halitus inflam¬
matus feruensque; non rectè suam panaceam
ei dissimilem facit. Si flammam, seu prunarum,
seu ardentium rerum aliarum; non opus erat
operoso argumento. Sensus ipsi negant, si
calorem, qui & ipse vocatur ignis; non con¬
sentanea dicit suis decretis. Ignes vocan¬
tur