821
Symbolum
hieroglyphi¬
cum pana¬
cea.
Ex quibus
panaceae.
In lapide
Sol & Luna
redigenda
ad primam
materiam.
26 DE PANACEA
numero vnitatis; secundus binarij, vltimus
ternarij sit inscriptus. Praeterea addita aie¬
bat signa haec: Sol Luna; Mercurium in singulis angulis
vnum. Ad basin scripta haec verba: compo¬
ne & dissolue. Nec omnibus affirmabat bo¬
nus ille iuuenis potestatem fieri contem¬
plandi tale secretum. Custodit enim illud
tanquam asiaticam gazam. Inter medicinae
doctores nominabat quendam qui compo¬
sitionem huius medicamenti petiisset, cui re¬
sponderit: medicamentum meum constat, pri¬
mo solido pellucido, deinde spiritu coelesti,
& tandem vnó simplici. Haec amicus. Si haec
sunt vera, quomodo prima materia is puluis
est? Ego puto Amvvaldum ad praedican¬
dam panacean, vndiquaque comportasse ti¬
tulos chymicos, earum rerum quae maxime
commendantur in ea arte, idque sine iudi¬
cio. Inde & materiam primam arripuit. In
lapide conficiendo verum id est, quod de¬
beat aurum & argentum ad materiam me¬
tallorum primam hoc est mercurium & sul¬
phur adduci. At in panacea hoc opus non
est. Quod si quis id velit efficere (posse au¬
tem ex perfectis elici illa principia, & ite¬
rum componi, artifices praedicant) is la¬
pidem assequetur potius, aut aliud quam
Amvvaldi puluerem; Et huius mei iu¬
dicij sunt rationes argumentaque non te¬
meraria.
Pergit