821
Amvval¬
di puluis co¬
ctu non fa¬
cilis.
De pene¬
tratione pa¬
nacea.
28 DE PANACEA
cum quę spiritualia sunt & symbolum habent,
facile transmigrent. At id, inquam, non est
artis spagiricae opus. Nec illi artifici ita co¬
gnita naturae proprietas est, vt foris laboran¬
do similimum possit conficere praesertim ex
ea materia quae nunquam vixit. Nec mine¬
rale corpus tam facile commutatur. Necesse
est vt, quod proxime in spiritum vitalem
transiturum est, & eius proprietatem acqui¬
siturum coctile sit. At Amvvaldi puluis co¬
ctilem quidem crocum habet; reliqua non
ita. Necesse autem est coctile esse, quia non
nisi coquendo naturaliter in vasis naturali¬
bus eo perueniri potest. Quin nec aer etiam
Galenicis confessus in vitalis spiritus natu¬
ram concedere poteit, nedum panacea,
quanquam crocus exhalet, & ipse puluis
crassior in igni in fumum promte abeat. Non,
quod aereum simileque consistentia vel cor¬
pore est, in spiritum vitalem statim transmu¬
tatur. Non desunt spiritus, illi infestissime
aduersantes. Sanguis id est, ex quo spiritus
ille nascitur. Si panacea in sanguinem abire
potest, etiam alere potest. Sed hoc nondum
est compertum.
Penetrantem esse pronunciat. Concesse¬
rim; sed ita ne mihi inde facias ignem, aut
aetheream naturam aut spiritui vitali analo¬
gon quid. Penetrant & halitus, quaeque aerea
sunt; nec aquae quaedam sunt tardae praeser¬
tim