821
Veterum
spagirorum
ignis.
Igneae vires
celeres ha¬
bent.
Chymici
coelestiae prae¬
ferunt
gneis.
Ignis chymi¬
cus & quin¬
tae essentia
distant.
Terrae sigil¬
lata Am¬
vvaldi.
30 DE PANACEA
Vnde intelligis nulla necessitate sequi; pe¬
netrat, nec est ignis elementaris, nec igne¬
um quid; ergo ignis cęlestis. Multo minus
veterum spagirorum testimonio id euincitur.
Finge enim illos ita pręcepisse. An inde con¬
cludas; ergo panacea est facta ignea? Notum
nobis est non ignea saltem fieri chymica,
sed & aquea, aerea, terrea, & horum quae¬
uis suo loco apta. Deinde ignea quae sunt,
maximarum sunt virium, nec tuto adhiberi
possunt semper. Itaque non erit καθόλου illa
praeceptio. Quid quod ab igni transitum sit
ad coelum? Noluerunt posteriores ignea,
sed quintae naturae eaque fixa & summe de¬
purata medicamenta. Sed noster callide in¬
terpretatur veteres de igni coelesti. Nolim
ego tale quid comminisci, & spagirus au¬
dire. Nam constat ignem chymicum & quin¬
tam essentiam toto distare genere. Ille enim
elementaris est, & a reliquis eiusdem naturae
separatus. Quinta natura totius misti fum¬
mam vim obtinet contentam corpore sub¬
tilissimo. Non satis caute haec scripsit Am¬
vvaldus; nec fideli repetiuit memoria chy¬
mica praecepta. Sed cui igni sit similior pa¬
nacea, coelesti, an terreno; indicat inflam¬
matio. Sicut terra eius sigillata, itidem im¬
modice praedicata, flammam capit; ita &
panacea. Sed illa comburitur promtius: haec
non. Iam inflammat & solis calor, quem si
elemen¬