821
AMVVALDINA. 31
elementarem dicas simpliciter, non sis au¬
diendus. Experire ergo an possit ab eo in¬
cendi. Vix crediderim nisi adhibeas specu¬
lum, aut simile instrumentum. Inde
autem existimandum de cognatione est.
Quatenus enim sol comburit calore; eatenus
elementis accedit magis vtpote hunc effe¬
ctum non habiturus nisi radiis elementari
contagio affectis. Itaque etiam si panacea dice¬
retur vicinitate substantiae attingere radios;
non liberaretur tamen natura elementari.
Sed quid de his philosophor? Extractio ignis
coelestis ratione substantiae, inane est figmen¬
tum. Si intelligas essentiam quae puritate, &
operatione imitetur rem coelestem; in vere
chymicis quidem concesserim; at in panacea
neutiquam. Nullam in ea agnosco extractio¬
nem praeter crassam quandam a sordibus fo¬
ris adhaerentibus segregationem. Cur ita iudi¬
cem, argumenta sunt certa. Non inflammare,
nec vrere, non eximit panacean ordine ele¬
mentari. Dixi hoc inde esse quod spiritus con¬
trariarum naturarum coierint, mistione tame
non stabili. Distat etiam ab elementari igni, sed
inde non est consequens, coelestem esse Nam
gnem esse nondum est euictum. Longe longe
distare, vix persuadebit vlli, qui combustilem
nouit. Inter agens & patiens confinium est.
Non longe distat id quod facile rapit flam¬
mam, instar sulphuris.
Por¬
Solis calor
quatenus
comburat.
Extractio
gnis coele¬
stis.
Cur non in
flammet
panaceae.
Quam lon¬
ge distet ab
igni pana¬
cea.