337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 151
lore viuifico per vniuersum sparso, & prin¬
cipio in terra foecundo sermonem facit.
Chymicus quoque in arte sua essentias pro¬
creaturus non obliuiscetur, huius naturae
duplicis, & ex aqua igneoque terrae princi¬
pio quod est sulphur foecundum illam con¬
flare annitetur. Si percurrere agriculturam
placeret, multis possem haec declarare. Sed
in re manifesta verbis opus non est. Genita
vero illa res mirabilis ex superiore & infe¬
riore, nutrienda est terra, quae in se obtinet
materiam quandam aptam ad conseruatio¬
nem tam animalium quam plantarum sic¬
ut notum est. Chymicus sobolem suam con¬
seruabit modo eodem. Sciendum autem
nihil nutriri planè dissimili; sed quò vici¬
nius seu cognatius nutrimentum est; me¬
lius. Hinc artifices studuerunt omni impu¬
ritate ablecta essentiis ipsis nutrire substan¬
tias suas, ne naturae negotium fiat in sepa¬
randis impuris. Itaque & in lapidis magi¬
sterio terra sumitur optimè repurgata, quę
nihil est aliud quam lac virgineum, seu Mer¬
curius philosophorum. In modo nutritio¬
nis opera danda est ne esuriat infans, aut
copioso lacte suffocetur. Est & discrimen
in vetustate, & nouitate. Quod tene¬
rius & recentius à partu est, parùm lactis
requirit, adeo vt quinquagesimam vix
partem exigat. Aetatè ingrauescente, nu¬
trimentum postulatur vberius. Dixit er¬
go
K 4