337
Pater sol.
Mater luna.
150 EPIST. CHYMICARVM
natura; & quod cum hac possit omnia se¬
cundaria; proprium autem eius officium ni¬
hil sit aliud quam adaptare, iungere & con¬
cinnare, adhibitisque adminiculis externis in
opus vocare principium internum. Verum¬
enimuero cum illud superius & inferius vnam
rem miraculosam constituerint, ex quibus
parentibus materialibus tum ipsa tum res
illa vna prodierunt? Pater eius est sol, in¬
quit Hermes, mater luna. Portauit illud
ventus in ventre suo. Nutrix eius terrae est.
Proponit nobis generationem naturalem,
& ad vnum substantialem effectum duas
causas procreantes mutuo amplexu vnitas
describit; vnam verò conseruantem seu nu¬
trientem augentemque. Signum hierògly¬
phicum generatoris est sol, qui in terris est
leo, aurum intra terram; in homine cor; in
plantis vinum. Generatricis signum Luna
est quae argentum, &c. Ex his parentibus
gignitur illa praeclara soboles, quae semina¬
riam vim habet ad vnumquodque sui ge¬
neris. Intelligendum itaque est ad foeturam
in plantis & animalibus requiri naturam
solarem, quae est calida sicca addens termi¬
num & mistionem procurans: Deinde lu¬
narem concurrere, quae humida est & cum
frigida ad illam censeatur; Corruptiuum
tamen frigus non habet sed generatiuum.
De his duobus principiis disseruit Aristo¬
teles in tertio de Gen. anim. c. vlt. vbi de ca¬
lore