821
Panacea
potest variis
morbis ad¬
hiberi va¬
rie composi¬
ta.
40 DE PANACEA
globifactis, ita vt alterum alteri possit
iungi, & bene glutinari. Vndiquaque
occlude iuncturas optimè, ne quis exha¬
let spiritis. Pone in igni primum lento,
quem postea intende donec reuerberent
spiritus fiatque sublimatio florum pur¬
pureorum. Hoc vbi peregeris; affunde
aquam tartari; & macera per mensem.
Inde elue omnem acredinem aqua dulci;
& siccatum puluerem in catino fusorio
liqua, donec vitri consistentiam con¬
spexeris, id quod interdum prima, in¬
terdum secunda, tertiaue operatione
sit, pro vt operatus fueris. Videbis ex¬
crementa quaedam reiici, quae oportet
separare. Si recte peregeris, colorem
puniceum inuenies in profundo, seu oc¬
culto; in aperto vero picis est vultus.
Corrige hoc quinta vini essentia destil¬
lata cum melissophyllo; Et compone
pro libitu, & rei praesentis necessitate.
Compositio variata pro ratione morbo¬
rum; πολύχρηστον & facile medicamentum
praebet. Distat haec ab Amvvaldina, si
eodem compolueris modo; tantum
bullitione quadam in igni. Nam visco¬
sitas quaedam tenax inest, & spirituosa.
Poterit tamen & haec tolli, operis varia¬
tione.
Ita exposui duplicem istius pulueris
compo¬