821
AMVVALDINA. 41
compositionem recte quidem veritus im¬
posturas; at ingeniosis satis perspicue. Ad¬
de & hoc; vtriusque materiam aptam esse
ad expurganda metalla, & vertendum ar¬
gentum in aurum, quanquam ad hoc sum¬
mo sit opus ingenio. Nec putes me vani
quid proferre. Ipsa principia id euincunt
& testimonia autorum ab omni vanitate
procul remotorum.
Ex istis omnibus recte acceptis facile
intelliges, cur panacea alias sit nobilior,
alias ignobilior. Principia enim non aeque
efficacia, & depurata sumuntur; nec sem¬
per eadem elaborantur industria, quan¬
quam & externa in vsu non semper respon¬
deant omnia, saepeque multum valeat fi¬
ducia. Iudicare etiam poteris quibus mor¬
bis sit commodum, & qua in dignitate ha¬
bendum medicamentum. Non negem
modo cordi; modo cerebro, modo epati
& lieni aptius esse, pro ut principia sumun¬
tur. Alterum reuera est putredinis & ve¬
nenorum alexiterium, & balsamus pecto¬
ris pulmonumque verus. Vtrique natura
penetrans est; priori tamen magis ob ma¬
iorem subtilitatem, & naturam eam, vt non
immerito multis sit admirationi. Nec in
renum affectibus fert postremas. Discer¬
nendae tamen diligenter tum caussae sunt,
tum morbi ipsi & symptomata. In multis
quidem
C 5
Cur pana¬
cea effica¬
cior inter¬
dum, inter¬
dum steri¬
lior.
Vis panaceae
vnde aesti¬
manda.