337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 157
rum est inde emolumenti. Obscuritas enim
ab eo fugitura dicitur, hoc est, artifex ipse
euasurus ingenio alacer, & peritus, ita vt
gnorantię caligine non amplius sit circum¬
datus, quod est reuera in naturalibus ex spe¬
cu Platonico emergere & in clara solis ve¬
rorumque luce poni. Hunc fructum autem
reportare sedulum inuestigatorem ipsa ar¬
guit experientia. Longè enim alij oculi &
iudicium est artificis quam imperiti homi¬
nis. Vnde cum Democritus non externum
rerum vultum contemplaretur, sed naturam
internam perinde vt ex chymia didicerat;
ridet humana facta & pro stolidis habet.
Haec est illa ingenij & sapientiae lux quam
lucratur spagirus verus. Sed & externus
splendor famaque nominis non deest, si ad
vsum conferat benè, quae speculatus est sa¬
pienter, quanquam hic honor non sit per¬
petuus. Sed pergit Hermes: Hic est totius
fortitudinis fortitudo fortis; quia vincet
mnem rem subtilem, omnemque crassam
penetrabit. Non putandus est de lapide mi¬
nerali solummodo disserere. Quomodo
nim vir sapientissimus tam generaliter di¬
xisset? De termino virtutis omnium chy¬
micarum essentiarum concionator, quod
scilicet artifex ad summam praestantiam, no¬
bilitatem & efficaciam perducat opera chy¬
mica, adeo vt nihil in natura possit esse sub¬
rilius; nec quicquam tam crassum quin pe¬
netret;
Fortitudo.