337
Paracelsita
furiosi me¬
dici.
158 EPIST. CHYMICARVM
netret; vnumquodque tamen in suo gene¬
re. Qui ergo spiritum viui summè prout ars
praecipit, vult elaborare, is debet excel¬
lentiae ipsum perducere, vt in eo genere ni¬
hil sit praestantius. Quod si solidis crassisque
adhibeatur; penetrare ea promtò debet,
sicut notum est etiam de oleo iuniperino.
Ita lapis philosophorum in mineralium me¬
tallicorum genere nihil habet sublimius.
Vincit hydrargrum eumque in solidum
corpus mutat; & reliqua metalla penetrat
& nobilitat ita, vt in optimum transfor¬
met. Cogita iam an Paracelsitarum opera
perfectionis peruenerint. Moneo ta¬
men ab Hermete hic saltem essentiae perfe¬
ctionem indicari; non autem de vsu prae¬
cipi. Vsum medicum si spectes, aliud erit
iudicium. Non enim morbi omnes & af¬
fectiones tam subtili medicina curari pos¬
sunt. Imo in aliquibus nihil foret pernicio¬
sius. Detestandus ergo Paracelsitarum er¬
ror est, qui in medicinam temerè irrumpen¬
tes, essentias suas nudas cuiuis exhibent, &
subtilitatis nomine extollunt, cum hoc ipsum
non vsum medicum commendet, sed saltem
perfectionem in praeparatione. Ita lapis vbi
summè absolutus est, ad vsum ineptus est in
illa sua perfectione. Non enim potest vniri
cum metallis impuris ob dissensum & nimia
subtilitatem. Itaque fermentatur prius, & calcè
propria saginatur, & nihilominus quaeuis
eius