201
ANATOMIA
146
citetur vasi, maior eo qui solet esse quum vri¬
na per patientem, è vase naturali plaerunque
solet emitti, contineatur in eo calore conti¬
nuo trium horarum spatio. Non est eximen¬
dum epistomium à rostro galeae, donec tem¬
pus hoc praeterlapsum fuerit. Si verò prius¬
quam tempus hoc sit absolutum, guttulae
descendant per galeę rostrum, indicium esto
nimij caloris: ętenim tantillo temporis pro¬
prietates corporis demonstrari nequeunt,
pauca hac alteratione, minùs apparere pos¬
sunt indicia, de quibus iudicium ferri posit.
Sensim prouocandae sunt vrinae, proportio¬
nato, & gradatim aucto caloris & ignis regi¬
mine, quo fit vt morborum inditia vera, suis
locis appareant, indeque certius iudicium fiat
eorum.
Regulae quaedam generaliores in
urinarium iudiciss.
Nimaduersione sedula, considerandae
sunt notae pollicares, in mensura linea¬
ri cuprea iuxta vas erecta, quae hoc sustinen
erectum, delineatae. Mensura dicta, figitur in
coperculum cupreae cupellae, pariter & can¬
delabrum sustinens vas receptorium: in vi¬
ginti pollices duntaxat, repartiri debet, quòd
quatuor pollicibus sub coperculo, vas destil¬
latorium sit mersum.
Humoribus aut vaporibus, à regionem cor¬
dis, ad