201
VIVORVM
147
dis, ad anteriorem thoracis partem assurgen¬
tibus, indicium esto morbum ex nimio gau¬
dio prouenisse, quo citiùs in aegritudinem,
periculosiorem inciditur, quàm aliquo mae¬
rore, si laeticia modum excedat.
Si verò ab eodem loco surrexerint in partem
posteriorem; vt ad spinam dorsi, morbum ex
aduerso maerore productum esse iudicetur.
Ab eo ipso loco, si assurgant ad supremam
thoracis partem, ab iracundia (quam chole¬
ram vocant) ortum habere dicito: at è contrà
si versus inferiorem partem, causam fuisse
horrorem, atque pauorem iudicari poterit: cę¬
terùm vbi ab eo loco, ad latera perrexerint,
pudicitiae causam profer. Hoc ipsum de sym¬
tomatis aut accidentibs vti de morbis ipsis.
Si terrea substantia pręcedat humorem in
ascensu (quod praeter consuetum existit) in¬
dicium est morbi tartareij: ab albo tartaro
morbum caducum indicabit, maximè si di¬
cta substantia terrea, mox post aeream (quae
pręcedere debet) ascendat, quod quidem de¬
notaret malitiosos eiusmodi vapores, primò
ab inferioribus corporis partibus, ad eor as¬
cendisse, tandem ad caput, & cholericos af¬
fectus & effectus excitasse, vnà cum tremori¬
bus, & circa vmbelicum conuulsionibus, cor¬
dis compressionibus, indeque morbum epi¬
lepticum.
Quum humor in prima destillatione, mix¬
K 2