821
AMVVALDINA. 47
rito. Vendere enim vno halitu omnia cu¬
pit, ne opus sit vllo Doctore. Sed nos ex¬
cerpemus ea, de quibus lector est monen¬
dus. Vnum praeceptum est, panacean su¬
mi debere ex vino maluatico, aut alio li¬
quore; sumi autem ex cochleari leui, &
diligenter eluendam. O praeceptorem
acutum. Quid si linguae imponerem, &
postea haurirem liquorem? Diligens est
in futilire, & quam quisque ipse oculis no¬
tare potest. Si vniuersalis est medicina,
tamque nobilis, cur non ei vniuersalem
liquorem adiunxit? An quiuis liquor in
omni morbo prodest? An non liquoris
quantitas & actio potest excedere vim pa¬
naceae tam ignauae? ista vero cum aliis ex¬
hibitio etiam suspectam à SOLA praedica¬
tam salutem facit. Sed non est diu in vno
immorandum. Infantibus subtrahit nimis
calidas potiones. Nempe irrepsit in cu¬
cullum Galenicum, nisi forte a foro peti¬
uit illud vulgare, μὴ πῦρ ἐπὶ πῦρ.
Praescribit & ieiunia, duarum, trium,
quatuor, quinque horarum pro natura patien¬
tis. Vtinam & morbum considerasset. Re¬
perisset non raro vna cum cibo dari pos¬
se, aut paulo ante cibum. Et quid ni
summo iure potuisset? Si enim est reno¬
uatio totius corporis, & virium summa re¬
stitutio, nullum erat tempus aptius. Sed
tamen
Praeceptiun¬
culae Am¬
uualdina
pueriles.
Ieiunia.
Panacea de¬
bebat cum ci¬
bo dari, si ve¬
ra eius es¬
sent praeco¬
nia omnia.