821
46 DE PANACEA
sententiae autorum ob diuersitatem vir¬
tutis: Imo ob robur, ne danda quidem
homini est aucta, sed tunc cum omnium
inualidissima est, quo tempore dicitur
tantula dosi hominem innouare posse, at
non metalla, quod eius corpus sit tene¬
rius. Ita cum ad oleum reducitur; id vltra
guttam vix permittitur. Moueat nobis
etiam risum testimonium cuiusdam ma¬
thematici infra positum, qui negat Geo¬
metriae instar certa esse axiomata medi¬
cinae Galenicae. At quae in panacea pérpe¬
tuitas? Ipse Amvvaldus nulla scientia dan¬
di instructus est. Dat robusto tantum quan¬
tum floreno emitur. Si non iuuat; post
horam vnam aut alteram repetit. Si neque
tunc pergit, quousque sentiatur adiumen¬
tùm aut motus aliquis. Haec an non sunt
incerta, & fortunae merae? Gaudeant Ga¬
lenici, quod sua medicamenta stabilia sint
& perpetua, non autem fortuita, & in sin¬
gula momenta mobilia. Illud enim artium
est; hoc inertiae seu fortunae & casus. Re¬
ctius non momordisset Galenicos.
V. DE MODO
VTENDI.
ACCEDIMVS ad vtendi modum, & regi¬
men Mult est hac in parte; nec imme¬
rito.
Incertae do¬
sis panaceae.
Galenicorum
stabilior do¬
sis.
De modo
vtendi.