821
AMVVALDINA. 49
gubernando praecipitur. Haec enim prae¬
cepta euertunt praeconia illa magnifica de
corroboratione, renouatione, restaura¬
tione, innocentia, celerita te, coelesti natu¬
ra & aliis. Statim etiam cum adhuc in lin¬
gua est, dicitur vniri cum spiritu vitae. Quid
hoc ad ventrem? Imo iubendus est aeger an¬
te vsum strenue edere. Nam medicina illa
coniuncta spiritui, omnes vires & calorem
ita roborat, vt ad coquendum ventriculus
sit paratissimus. Sed quaedam sunt in re¬
condito ad futuram necessitatem tenen¬
da. Deinde quid alieni a Galenicorum dog¬
mate habent recte salsa? Dare quantum na¬
tura requirit, nihil distat ab eodem, nisi
confusione. Poteram enim rem aestimare
natura salua & labefactata. Sed tunc male
se accommodauit autor ad vulgi ingenium,
cum in aliis sit admodum popularis. Is
nim mos est nostratibus, vt vel tormentis
adigant aegros ad vorandum; putantes ni¬
si edant, viuere non posse. At in aliquibus
natura desiderat nihil; quia còpia humo¬
rum ante molestata, his coquendis vnice
vacat. Interdum naturae appetitus nihil
quidem exigit, at patiens sine cibo durare
nequit. Interdum & cibandum largius
est. Sed fortassis nos credidit Erasistra¬
taeos factos. Non sumus Amvvalde ne er¬
res. Plura omitto.
Aliud
D
Mala con¬
suetudo co¬
gendi aegros
vt edant.