821
50 DE PANACEA
Aliud praeceptum est: Interdum a sum¬
ta panacea dormire conuenit: Quia in
somno operatur melius: Et hoc ideo, qui¬
dum spiritui animali vitalique succurrit
actionem in somno perficit rectius, for¬
tiusque. In hac generalitate procul du¬
bio, emtor panaceae haerebit tanquam mu
in pice. Quaeret enim num sibi in praesen¬
te affectu liceat dormire an vigilare, cum
dictum sit interdum licere & conuenire.
Deinde id praeceptum furto subductur
est ex Galenicis tabulis, & a Bartholo ma¬
le declaratum adhibitumque. Panacea
nim est omnia medicamenta, quae omnia
operatur vna e sola. At illud praeceptur
non in omni locum habet. Quędam enim
vires perdunt in somno, vt infirma. Si
panacea tam ignaua medicina est vt scri¬
bitur, procul dubio ei nocebit somnus.
Confortantibus in dormire conuenit. Pur¬
gantibus non semper. Purgat autem &
non purgat panacea. Itaque non satis li¬
quida est praeceptio. Sed his missis, physi¬
cum attendamus. Cur à panacea vorata
licet dormire? Quia operatur melius. At
qui ligatis tunc sensibus nihil operari po¬
terat. Occurrit: Nihil prohibet etsi par¬
tes ligatae sint quodammodo circa sensus
satis est si spiritui iungatur, id quod re¬
ctius fit in somno. At inquam, si, vt en
comi¬
Somnus a
panacea.
Somnus non
vbique per¬
missus, at
panacea
vbique.
An melius
operetur pa¬
nacea in
dormiente.