821
52 DE PANACEA
non compescit. In venenatis & periculo¬
sis, non quidem necessario praecipitur, con¬
sultior tamen esse iudicatur. Adulator
audio vocem non medici: in vulgus otiose
declamantis, non praecipientis. Vetat pro¬
uocare sudorem. At hoc in aliquibus & ne¬
cessarium est & admodum salutare. Nam
occlusis validius poris; medicinae, a centro
ad superficiem expellentis noxia, quin &
ipsius naturę motus intercipitur prohibe¬
turque, id quod non potest esse vtile; veluti in
infectis, sudore anglico, papulis, exanthe¬
matis, febribus aliquib. & similibus mor¬
bis, praesertim in crisi per sudorem videmus
Itaque externis auxiliis promouendus est im¬
petus; & hoc praeceptum est necessarium. Su¬
dare autem velle, tunc cum per aluum du¬
cenda materia est, vel ratio obsistit; mente
egentis est. Circumstantia [GR]ἀδυναμίας[/GR] per se
[GR]επιεικειαν[/GR] praecepto afferet, etiam sine mo¬
nitore. Cur autem non aliquando sit con¬
pescendus sudor? An rustici intelligent,
quando symptomaticus sit vtilisque, &
quando noxius? Panacean profitentem,
eiusmodi consulta dedecent. In veneficiis
quoque non semper consulendus sudor
est. Si enim in ventriculo haeret malum,
quid promtius quam vomitum imperare?
Sed panacea vomitum non procurat. O
medicinam laudatam, quae me ex minore
malo
Amuuald.
abblandi¬
tur plebe¬
culae.
In beneficio
non semper
vtilis sudor.