821
AMVVALDINA. 53
malo praecipitatura est in grande, aut pro¬
stitutura morti. Sed procedamus.
Non includit patientes, sicut in cura li¬
gni. Memorabile vero hoc est & magnifi¬
cum. Si ipse morbus aegrotum non detinet,
& tempestas turbulenta, & alia pericula;
quando secus fit a Galenicis? Non inclu¬
dit quidem, prohibet tamen aerem ini¬
quum, & turbidum, & acrem ventosum¬
que. O longe distantem a Galeno doctri¬
nam. O non includentem medicum, & ta¬
men aerem qui futurus erat noxius, pro¬
hibentem. Talis praeceptor dignus erat,
vt ei non quidem prohiberetur cibus &
potus; sed tamen nihil porrigeretur.
Prohibet & exercitia valida. Hoc quoque
singulare est. Licet ergo exercere se ei qui
potest, & cui conducit. Cui non condu¬
cit, ei omne exercitium erit validum; si
quidem hoc aestimatur viribus.
Inuisa est ei ligni cura. At mi Amvval¬
de, tuae panaceae vires potissimae sunt illae
ipsae quas praestat lignum, idque non tam
ignaue, nec tam preciose. Nam impuri¬
tates corporis tollere, sanare scabiem &
morbum gallicum, & similia, ligni effecta
sunt. Hoc non negant etiam chymici tui,
qui preciosum effectu oleum ex ligno
isto proliciunt. Sed Galenicos id nihil
attinet. Nam nec Galeno cognitum li¬
gnum
D 3
De aegrotis
includendis.
Exercitia.
Ligni cura