337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 161
admiratione, ter maximum se appellatum
tradit. Hortulanus putat alludi ad lapidem
triplicem, mineralem, vegetalem & anima¬
lem, in quorum noticia sibi principatum
vendicarit Hermes. Sed parùm consenta¬
tanea vero mihi videtur dicere. Cum po¬
tuerit mirabiliter adaptare istud suum
pus, & inde theologica principia explicare;
politica illustrare, naturamque totam demon¬
strare, inde sibi natum nomen asserit. Ne
autem confudisse omnia videatur, in calce
ostendit sermonem sibi factum esse de auri
elaboratione, seu artificio lapidis mineralis
principaliter uius tamen tatio ad totam
chymiae artem est accommodanda. Nam
hoc arcanum est reliquorum exemplum.
Adhuc expositio hieroglyphiae vetustissi¬
mae. Qui tibi iam, Hieronyme, videor? an
non pulchrè me ridebunt parachymici? Ego
verò in angulo latitans expectabo donec
attulerint certiora. Si nihil inuenturi sunt,
promturique, quid me decebit, videro. Ex¬
plicui autem tibi purissimam veritatem,
nec potui verbis clarioribus loqui. Si me
non assequeris; differenda res erit ad [GR]μετα¬
γείρησιν[/GR] spagiricam. Vsus te docebit
conuincetque veri.
Vale.
EPIST.
L