337
162 EPIST. CHYMICARVM
EPIST. XVIII. DE OB¬
SCVRA CHYMICORVM
locutione.
AD HIERONYMVM REVSNE¬
rum Phil. & Med. Nord.
QVI in chymicorum commentarios in¬
cidunt imperiti, nec dum assueti ter¬
minis disciplinae, videntur mihi legenti con¬
dimenta Plautini coqui similiter affici pos¬
se. Sicut enim hic repudiatis vulgaribus con¬
dituris, coriandro allio foeniculo olere atro,
rumice, sinapei & reliquis, quas striges viuas
nominat, sua illa rara & mirifica effert, & in¬
usitata nominum barbarie commendat cicilen¬
drum, polindrum, macidem, capsidem, cici¬
mandrum, happalopsidem, cataractriam¬
que, quae ipsi sunt escae diuinae absque igni in
patinis sponte feruentes, vnde surgens odor
Ioui veniat in coenam; & quibus qui vescatur
viuat vel ducenos annos: ita & chymici cum
maximis elogiis promissisque plusquam di¬
uinis occinunt perplexitates suas & barba¬
riam Leonem rubeum, viridemque cohoph,
Alcool, vinum alcolisatum, menstruum, luna¬
riam, caput corui, vespertilionem, sputum lunae,
vsifur, Rebim, Etheliam, Kuhul, Kibric, Cor¬
suffle, & quid monstri non? Quemadmodum
etiam coquus Plautinus policetur ex virtu¬
te suorum condimentorum aetatem grandem,
& odorem mirificè extollit: ita chymici ex
suis