201
152
ANATOMIA
in vase, siue in sanguine, carne, venis aut ner¬
uis, ossibus, cerebro, corde, hępate, pulmo¬
ne, felle, renibus, stomacho, intestinis, vesi¬
ca, etc.
Si contingat eiusmodi guttas repentè cre¬
scere, iudicium fieri potest, & morbum pari¬
ter sumpturum incrementum.
Si verò diminutae sint, paulatimque defi¬
ciant, indicium esto, morbum vtique pauco
vel nullo negotio curabilem, idque balsamo¬
naturali vincente malum, per instauratio¬
nem, & renouationem.
Si postquam eiusmodi guttę disparuerint,
vestigia relinquant in vase, iudicari potest
morbus ad mortem, praesertim si maculae
mumiae, tartari, vel marcasitae formam ha¬
beant. Etenim oppilationum, corruptionum,
& congelationum sunt notae, quod postmo¬
dum latiùs declarabitur. Istis occurrentibus
malis, prouidendum arcanis, & medicamen¬
tis optimis, quae nedum expellant morbos
verum etiam adiacentibus locis minimè no¬
ceant, qualia sunt ipsa deopilatiua penetra¬
tiua, aperitiua, item contra corruptiones in¬
nouatiua, congelationum resolutiua, & expulsi¬
ua, singula spagirico modo repurgatissima.
Sulphuris uaporum indicia.
LIquorum, aut vaporum adhaerentiae,
nedum in vase notandae sunt, verum¬
etiam