201
VIVORVM.
153
etiam loca vnde surrexerunt, originemque
sumpserunt, item eleuationes, descensus &
per latera vasis defluxiones diligentissimè
consideranda quaeque. Inde siquidem, ortus,
& primę causę morborum cognosci possunt,
ac diiudicari. Nam adhęrentia in vitro facta,
locum dumtaxat indicat in humano corpo¬
re, in quo morbus sedem & centrum posuit.
Disparitio per resolutionem, locum ad quem
sedem positurus, tendit morbus. Locus in
vitro, vnde vapores assurgunt, locum in cor¬
pore designat, à quo morbus originem duxit.
Defluxiones ignis primo processu, locum
indicant, ad quem morbi priùs aliqua parte
positi, postmodum sunt descensuri.
Disparitio macularum post adhaerentiam,
guttarum, ignis processu primo, veneni prę¬
ber indicium, & mortis patientis, non ita subi¬
taneae tamen, sed successu temporis aduen¬
turae.
Singula diligentissimè notanda veniunt
in papyro dicta.
Salium indicia.
Vapores adhaerentes vasis spondilibus,
in ignis primo gradu, etsi cogelentur in
formam salinae materiae similem, non sunt ve¬
ra salia, sed eorum apparentiam quandam
habent, ac similitudinem tantùm: plerumque
resoluuntur ignis calore, quòd substantiae
K 5