821
AMVVALDINA. 55
tueri: aut quae res docet non esse saltem ne¬
cessariam illam obseruationem, si non sit
vetita? Quia, inquit, panacea habet vim
stralem. Ita potest disponere corpora, ne
coeli impressio quid noxae aut impedimenti
afferat. At primum elenchus est petiti prin¬
cipij. Non enim agnoscimus illam vim astralem
in pánacea, nec asseueranti Amvvaldo credi¬
mus. Deinde nihil offendit thesin. Potest
ne esse astralis, & nihilominus necessaria
esse coeli obseruatio, imo id necessarium
mnino est, quia consequens. Sicut enim astrum
astri virtutem in imo seu patiente materia
impedire aut labefactare potest, aliter dis¬
ponendo materiam; ita & in astro medico, &
corpore humano. An panacea à sole nihil
patitur? An eius vis non exolescit tempo¬
re, & corrumpitur circumstantium effi¬
cacia? An nihil a coelo pati potest hu¬
manum corpus? Sed detur febricitanti pa¬
nacea; collocetur autem in feruente sole.
Si nihil impediet sol eius actionem, cre¬
demus Amvvaldo. Experire idem in so¬
poriferis affectibus, aut apoplecticis, vel
paralyticis, & admitte lunam capiti. Spe¬
ctabimus & tunc virtutem. Si turbae aeris
sunt a vi syderum; fere ausim dicere teme¬
re praecipi turbulenti coeli fugam, si pa¬
nacea corpus aduersus virtutem astrorum
disponit. Sed fortassis non rectè dissen¬
tio.
D 4
Cur pana¬
cean edenti
non opus sit
coelo.