821
54 DE PANACEA
gnum est, nec a Galenicis cura ista peti plae¬
rumque solet. Ad barbitonsores & balneato¬
res rediit, a quibus si raro proficitur, in
promptu caussa est. Imperite & fortuito
adhibent. Si etiam proficiunt, non tam li¬
gni virtute id sit, quam abstinentiae carni¬
ficina indebitae. Ignobile autem id recto
vsu medicamentum esse, neque Asiatici,
nec Africani, nec Europaei concedent Am¬
vvaldo, cui etiam lis erit cum suis chymicis
Dum rectè salsa concedit, videtur Ga¬
lenis insulsos obiectare cibos. Sed nos vul¬
peculam deprehendimus.
Lunae motus, aspectus planetarum, &
varietates motuum in syderibus repudiat.
Atqui paracelsicus est & chymicus. Cre¬
das ne tantum exuere pręcepta istorum potuis¬
se? Sapere iudicatus fuisset, si hic tacuisset.
Obseruat aeris turbas; coeli faciem negli¬
git. Effectum probat, caussam improbat.
Sed nullane est discretio hyemis, aestatis,
veris, autumni? Nullane caniculae, hyadum
& reliquorum? Nullane crescentis decre¬
scentisque lunae? Eruditis non plane sordent
sydera. Sed nec populo persuadebit ille
praeceptor, vt qui superstitiose nimis ad¬
haeret astris. Socraticus est: Quia [GR]τὰ ἄνω
οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς[/GR]; nisi Epicuri de grege porcis,
nec coelum nec terram curantibus, infer¬
uire voluit. Sed quid prohibet coelum in¬
tueri:
Recte salsa.
Coeli obser¬
uatio.