201
154
ANATOMIA
volatilis existant, proprietatisque mercuria
lis, euanescunt. Vnde Chiaticas pronunciant,
Podagras, Chiragras, vtrumque calculum,
renum & vesicae videlicet, morbillos, mem¬
brorum conuulsionem, ac tartareos morbos,
Quae iudicia tamen, subsequentibus alijs in¬
dicijs confirmari debent. Haec sunt potissi¬
ma primi processus indicia, per ignis gradum
primum apparentia, priusquàm destillatio
guttarum, fluxusque fiat earum in vas receci¬
piens.
Ignis secundus gradus.
Praeterlapsis tribus primis horis primi
gradus ignis, epistomiolum è rostro ga¬
leae fuerit eximendum, mox inde vas recep¬
torium apponendum, commisura luto mu¬
nitissima, successiuo progressu gradus ignis
inchoandus est, vt & sensim guttae in galea
collectae, cum spiribus inuisibilibus conden¬
satae, praeter exhalationem, in vas submissum
descendant. Calor hic ad hunc modum re¬
gendus, vt inter guttas singulas, interuallum
temporis sit, vt ab vno (progressu moderato,
non nimium accelerato, nec etiam tardiori)
numerari possit vsque ad denarium. Tanti¬
sper ignis huiusmodi tontinuandus, vsque
dum guttulae decidentes albescunt. Verum
si guttae praedictum interuallum non obser¬
uant, ignis augendus, vel minuendus artificio¬
fundi versatilis, dum ad iustam caloris dicti
pro¬