337
164 EPIST. CHYMICARVM
esse sermonis occultioris. Interpretes enim
non habentes Latina verba, quibus Arabica
aut Graeca commodè exprimerent, haec reti¬
nuerunt, quae vsu & terminatione Latina
mollienda sunt, sicut Ciceroni species &
similia ad imitationem Graecorum efficta.
Alia causa est [GR]ιεργλυφία[/GR], seu tropica ex si¬
militudine enunciatio, quo pacto non ver¬
ba tantum, sed & sententiae depingi solent,
vt festinandum lentè esse monemur ancho¬
rae implicato delphine; & sic de caeteris de
quibus editi sunt varij emblematum libri.
Hanc rationem voluit sequi Paracelsus à
veteribus accepta manuductione, sed ni¬
mium ineptiuit. Commentus erat Lullius
quintam vini essentiam summè depura¬
tam nobilitatamque. Eam vocârat coe¬
lum. Huic debebatur duplex astrorum
genus, erroneum nempe & stabile. Hoc
ex animalibus, vegetalibus & minerali¬
bus per chymian praeparatis sumtum est.
Itaque astra nuncupata sunt, quaecunque
à terrea impuraque concretione liberata in
ordinem essentiarum transeunt, & coe¬
lo affiguntur: Planetae verò potissimum
eae essentiae quae vires obtinent maximas,
sicut penè totius mundi gubernatio erro¬
nibus coelestibus accepta fertur. Vires ae¬
stimatae sunt auxilio humanae naturae, in
qua septem principalia apparent membra,
quibus quae in mineralibus & reliquis es¬
sent