337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 163.
suis essentiis promittunt omnia, tribuuntque
secundum Lullium & Vlstadium quintę vi¬
ni naturae tantum odorem quantus credi
non potest, qui se eleuans in sublime est illa
aquila Iouis Ganymedis structoris epula¬
rum coelestium raptu nobilis; aut aureus
imber in quem mutatus Iupiter iuit rediit¬
que in sinum Danaes. His auditis non mi¬
rum sit, si cum Ballione exclamet tyro; at te
Iupiter diique omnes perdant cum con¬
dimentis tuis. Sed, mi Hieronyme, nos
portet aliquo modo cum chymicis stare,
& lenonibus non permittere singula. Si
nim ars ideo vituperanda esset, quia non
omnes voces sapiunt eloquentiam Cice¬
ronianam; etiam medicina nostra vim pa¬
teretur, in qua item audias mirificos so¬
nos macidis, capsici, malicorij, Zurum¬
bet, Taborzet, Alcol, Albali, Terenia¬
bim, & eiusmodi plurima. Quemadmo¬
dum autem Tullius ex Graecia ampliauit
linguam patriam, idque licere Horatius at¬
testatur; ita nos non aegrè feramus, sed con¬
cessum putemus ex Arabia, Aegypto, Chal¬
daea & aliis locupletari thesaurum scientiae
nostrae. Non est veritus Plautus etiam in
theatro Romano Punica personare verba,
& Graecis sententiolis, voculisque latinitatem
spergere. Quid nos hęsitemus? In consuetum
res abiit. Mutatio non vacat periculo nouita¬
tis obscurae. Et hanc vnam existimo causam
esse
L 2
Odor incre¬
dibilis.
Barbara
voces Vsu
mollitae.