821
AMVVALDINA. 59
doses non prosunt? Cur moriuntur mul¬
ti? Deest argumentum euincens dispu¬
tatori. Confugit ad comparatum simile,
& de lapide philosophico praedicat idem
Sed hoc tibi, Amvvalde, non concesse¬
rint illi philosopi. Si tot grana lapidis
voranda essent, quot tuae panaceae, vni¬
co haustu periret regnum. Et Paracelsus
ille tuus talem se non exhibuit, cum por¬
rexit Azoth. An mentiti sunt etiam chy¬
mici? Caussas eius rei supra recensui;
nempe quod inaequalis sit materia, com¬
positio, praeparatio, vsus, morbus, cau¬
sa, symptoma, coelum, patiens & alia,
Sed ista praetendenda fuerunt ab Amvval¬
do, ne periret [GR]τό καθόλου[/GR], aut si periret,
cum infamia alterius id fieret, sicut ille
optauit vna secum conflagrare totum
mundum, & meretriculae vellent omnes
foeminas tales esse, quo ipsae sint hone¬
stae. Sed cur plura nunc involuuntur
vni chartae grana, quam olim? Cur plu¬
ra veneunt floreno, & insuper donan¬
tur multa? Respondet, celerandi effe¬
ctus gratia id fieri. Crediderim istud.
Ita oportet inescare homines. Fors & illud
Horatij est: Prodigus & stultus donat
quae spernit & odit. Non signum praestan¬
tiae, sed vilitatis est, donare & vendere lar¬
giter. Sed ego expertus sum panacean
primi
Cur pana¬
cea deterior
nunc quam
pridem.
Cur plura
grana nuno
dentur quam
initio.