337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 167
quas intelligunt lapidem duplicem, vnum ad
aurum faciendum, qui auro est fermenta¬
tus; alterum ad argentum cuius fermentum
argentum. De lunaria ante dixi. Animalia
quoque aliqua ad minerale artificium sunt ac¬
cersita, veluti vespertilio & coruus, perque
designatur nigredo, quę Mercurio philoso¬
phico innatat: item serperens qui deuorat suam
caudam, qui est siccus puluis imbibens pro¬
prium humorem antea destillatione inde pro¬
lectum. Et hic titulus hieroglyphicus etiam
aliis operibus tribuitur, in quibus paulatim
irrorando sicca pars cogitur absumere humi¬
dam, & coagulare. Est & cauda pauonis tunc
vocata cum elixin fermentatum in coagulatio¬
ne innumeros edit colores intra vitrum, sicut
ego aliquando vidi in pręcipitatione hydrar¬
gyri, & auri. Nam hydrargyrus, imò & cina¬
baris & stibium in omnes penè se vertunt
colores, vnde & metalla & eorum spiritus
tum variè tinguntur. Aliqui vtuntur & colum¬
bino collo propter emphasin colorum; ali¬
qui iride. Sunt & auęs Hermetis ipsi spiri¬
tus mercuriales. De leone superra monui. La¬
certa viridis vitriolum est; Rubea, colcothor
vel aqua huius quae vocatur sanguis. Est &
rubeta & salamandra fixa essentia quae in
gnin constans est. Et vocatur tunc lapis Sala¬
mandra cum non amplius est volatilis sed
indomitus ignem respuit. Mitto anima¬
lia. Numeros etiam accersiuerunt, imitati
L 4
Pytha¬
Coruus.
Serpens.
Pauonis.
cauda.
Aues Her¬
metis.
Lacerta.
Salaman¬
dra.
Numeri.