337
168 EPIST. CHYMICARVM
Pythagoricos, sicut Geometricas figuras
more Platonicorum. Itaque audiuntur in chy¬
mia vnio, ternarius, quaternarius, millena¬
rius, denarius, binarius, triangulus, circulus,
quadratura & reliqua, quibus potissimum est
vsus Londinas. Numeris non contenti, trans¬
ierunt ad res sacras, & quicquid ibi simile
est vel dicitur congruenter; id ad chymica
artificia est accommodatum. Hinc mona¬
chi oudinas non sine pollutione di¬
uinorum oraculorum, Christi Saluatoris
passione lapidis apparatum explicant. Alij
quicquid est arcanorum in Genesi, cantico
Salomonis, Ieremia, Ezechicle, etc eodem
inquinant crimine. Non parsum magiae est.
Haec cruces variasque literas & ductus contu¬
lit; haec Horizontes temporalem, ęternitatis,
Ensoph literam Pythagorae & nescio quae alia
ex multis scientiis corrupta maleque; adhibi¬
ta. Sunt autem hae duae causae satis probabiles.
Nam omnibus temporibus inopiae linguae
vnius succursum est copia aliarum, & licuit
metaphoris eti disciplinae proprietatum cau¬
sa, sicut videre est in omni arte mechanica.
Sed licentia nimia in vitium abiit. Ita enim de¬
prauata plurimum est chymia & in obscurissi¬
mas coniecta tenebras. Satis erat metaphori¬
co vno vnum designare; modo designatio in
vsum veniret, & perpetua esset. At tantum si¬
bi indulsit libertas fingendi, vt omnia
mnibus comparata mille nomina adderent
rei