201
160
ANATOMIA
Si colorem accipiant, ocrae similem habent,
argillae, pulueris laterum, boli armeni, vel
communis, rubricae lapidis, viridis monta¬
ni, indici, lazurei, & similium. Quod formam
conernit, aliqua salis, grana referunt, lapi¬
dum crassiusculorum salis armeniaci, salis
petrae granorum oblongorum: nonnulla per
ignem liquescunt, alia sunt fixa, & incombu¬
stibilia, alia in modum aluminis rupei, vel
plumosi, aut albi vitrioli. Multa suam natu¬
ram in igne retinent, vt sal gemmae, alia in
quam proiecta non resoluuntur, nec in humi¬
do loco sita (nisi hoc fiat aqua peculariter
ad eum vsum praeparata) vt camphora. Quae¬
dam resoluuntur quouis humido loco, vt sal¬
marinum, sal absynthij, vitrioli, montanum,
etc. alia per ignem liquata, reducuntur in
massam, & acuitatem suam naturalem non
retinent, imo redduntur acuta magis, & cor¬
rosiuiora, vt sunt hallensia Germanica, hispa¬
nica & burgundica.
Separatis igitura fecibus terrestribus, cun¬
ctis humentibus, igne tertij gradus, hic iterum
augendus erit, apertis omnino foraminibus.
Hinc fit vt assurgant substantiae crassae quae¬
dam, & vario modo coloratae, iuxtà morbo¬
rum conditiones (quòd quidem in omnibus
examinibus non semper accidit) quandoque
in rubeum colorem, & alios admodum pul¬
chros, atque delectabiles, vti flauos, iacinthi¬
nos,