201
VIVORVM.
161
nos, purpureos, ametistinos, azureos, turcoi¬
sios, &c. aliae permixtae sunt flauo, viridi, ru¬
beo citrino simul, albo lazureoque: sunt & alię
nigrae plurimùm; & cinerum instar adustae.
Nonnullae carent odore, aliae foetidę vt nau¬
seam prouocent, aliquę fragrantissimę sunt:
haec annotanda quaequae, vnà cum adhaeren¬
tijs & locis, coloribus alijsque similibus indi¬
cijs. Quo peracto, si videbitur nihil ampliùs
apparere, claudenda sunt omnia fundi du¬
plicati foramina, quo frigescat fornax, id plae¬
rumque fieri solet horarum spatio trium. Vas
destillatorium frigidum eximatur.
Salium iudicium alterum.
Feces à vase frigefacto iam, eximendę sunt,
maxima tamen industria, ne quicquam
earum depereat, ponderandaeque praecisè, no¬
tato pondere seorsim. Hoc loco rursus ope¬
ratorem, vel examinatorem decet, patientis
serutari conditiones & proprietates, vtrum
etiam ex mercurio, sulphure, vel sale morbus
originem duxerit. Si verò morbus compe¬
riatur ex sale, cum natura patientis, eiusmo¬
di feces, ponderibus salinis librandae, si au¬
tem ex mercurio, vel sulphure, quodque pro¬
prijs. Notatis vtique ponderibus, istiusmodi
feces, in ferrea patina, vel cuprea mundissi¬
ma, prunis expositę, sensim in exhalationem
exiccentur, indéque adurantur, notatis inte¬
L