821
Panaceae
purgat.
Contradi¬
ctio.
Philtrum.
64 DE PANACEA
a Galenicis? Scio quidem eas distare, quia
sunt empyricae & amethodicae; Sed tamen
materiis conueniunt, & praeparatione. Tu¬
ne Paracelsicus sis, & vtaris integris? Tu¬
ne etiam aluo ingeras suppositoria? An ti¬
bi ignotum est illud Paracelsi; vbique na¬
tura malum bono coniunxit. Itaque arte
separatoria vbique vtendum est. Vtinam
& tu cerebrum tuum, aut saltem falsas
persuasiones ad purum èxcoqueres. Totus
fores Galenicus. Sed videamus & reliqua.
Negat purgare; sed postea addit, Nisia
veneno pectus, ventriculus, intestina
fortius occupentur, & superfluis humo¬
ribus, phlegmate scilicet & bile molesten¬
tur vehementer. Esto illud verum per se;
hoc ex accidente. Atqui cum panacea per
se sola dicta sit omnes curare morbos;
multi autem morbi non curentur nisi pur¬
gatione facta; alterutrum erit falsum. Si
etiam panacea tunc purgat cum notabilis
& molesta est abundantia humorum, quid
opus erat senna, prunis, rhabarbaro? Di¬
cis purgare tunc cum venenum vehemen¬
ter obsedit partes, at tua medicina tunc
rit ineptissima; & tu docebas tunc non
purgandum esse, sed alterandum. Sed age
datum sit philtrum, idque adhuc haereat
in ventriculo. Detur panacea. Quomodo
curabit? procul dubio philtron iugulabit,
& con¬