821
AMVVALDINA. 65
& consumet sicut ignis stipulam. Nam ne¬
gatur vomitu purgare nisi cum venenum
fortiter amplexum est membra. Atqui
tunc necessarium maxime erat purgare?
Et valde dubium est, num ventriculum
sit adiutura panacea, quia traditur iungi
statim in lingua spiritui vitae, qui cum in¬
stabilis sit, & discurrat per omnia membra,
atque etiam magnam lubinde partem ex¬
halet, adeo vt necesse habeat nutritione
crebra restaurari; tam frigitiuae rei egon
confidam? Esto autem philtrum corpo¬
rale quod non tam statim à fugace pana¬
cea possit alterari & consumi, sicut nec
gnis facile consumit ligna humida: an non
satius est id prorsus & primo cùm tempo¬
re eventriculo exturbari, antequam &
psum se coniungat cum spiritu, aut sub¬
stantiam ventriculi erodat? Si non purgat;
ergo existentem in eo membro copiam
non promouet ad intestina; neque etiam
eiicit vomitu; nec in nihilum potest ver¬
tere. Quid mihi cum tali medicina? Ve¬
rum purget. Quomodo id peragit? Sine
dolore, ait, torminibus, conuulsione, co¬
actione, & laesione membrorum: nec mo¬
re turbulentorum infestorumque illo¬
rum, nempe Antimonij, praecipitati mer¬
curij, Turbith, Esulae, Colocynthidis,
Scammonij, Ellebori, quibus adhibitis
docti
E
Quomodo
purget pa¬
nacea.