821
AMVVALDINA. 67
furiosiores integris, vt in Gramanianis
stendimus. Galenici vtuntur parcius; &
non nisi refractis. Non ignorant modos prę¬
parationum, quibus illa saeua tam placida red¬
duntur, ac ouis est. Sed & interdum necessitas
exigit validam. Non repudiamus medicinas;
empyricum, imperitumque vsum damnamus.
Aliquot porro centuriae perhibentur
haurire panacean in quibus vix vnus inue¬
niatur, quem vomitu, aut secessu vacuet.
Consentaneum hoc est, neque enim ego cum
multis dederim, id deprehendi. Sed tunc
quomodo sola morbos curabit, & quomo¬
do omnes? Vbi purgatio requiritur, alio
medicamento opus est. Et ita solet etiam prę¬
scribere Amvvaldus ipse, & exempla allegata
contestantur. Cadit ergo SOLIVS adiuuantis
supercilium. Quod si nihilominus dicas istos
etiam absque aliis adhibitis sanatos; mirabile
erit saltem temperantes ad Amvvaldum acce¬
dere, & solo vitio intemperiei simplicis, aut
organico, aut soluta vnitate laborantes. Sed
in istis tam multis centuriis nulline fuerunt
forti veneno occupati, aut phlegmate aut
bile multa, quales expurgari à panacea di¬
cebas? Qui prodigiose rem commendaturus
est, eum oportet memoria pollere, ne dissen¬
tanea dicat pro consentaneis. Nouimus mul¬
tis esse iniunctas purgationes, alienas, qui
eis non indigebant. Adeo Amvval. curae est ex¬
haurire prius sentinam, ne sola sanet panacea.
Si
E 2
Rari pur¬
gantur pa¬
nacea.