821
Antimoni¬
um & prae¬
cipitatus.
66 DE PANACEA
docti, indoctique multis ademerint vitam.
Si id pręstat panacea, debet cum cibo quo¬
tidiano sumi, ne opus sit musculorum ven¬
trem constringentium ministerio. Male et¬
iam nobis prospexit natura dum stimuli
gratia ad intestina deriuauit bilem morda¬
cem. Panaceam debuit addidisse. Sępissime
dolores, & coactiones eueniunt saltem na¬
turae conatu sine illo pharmaco. Et id non
raro necessarium est, non processuris aliâs
fecibus. Et quae dementia persuasit Am¬
vvaldo sennae vsum, & suppositoriorum?
An panaceae virtus hic cum vitae spiritu
auolauit? Sed & cum à fecum ariditate,
riditate, acrimonia, & aliis proueniunt tor¬
mina, panaceę Amvvaldicae etiam ius est in
demulcenda stercora? Fortassis opij vim
obtinet. Finge furias flatuum distendere
intestina, & miserabilem excitare Ileum.
Assyluanum medicamentum tantum mare
compescuerit? Nobilissimum dicitur esse.
Fortassis non multum curabit aluum; sed ex¬
paciabitur cum spiritu vitae & omittet spi¬
ritum illum mortis, cum quo illi nulla est
cognatio. Iucundus est Galenicis ludio dum
praecipitatum & Antimonium inuehitur.
Sciunt enim hos fructus nasci in hortulo
Paracelsicae chymiae, & commendari etiam
vltra panacean. Reliquorum essentias ad¬
hibenti idem chymici, sed interdum longe
furio¬