337
Alcool.
170. EPIST. CHYMICARVM
determinatum non triginta aut quadraginta
diebus, sed tanto tempore quantò integra
virtus seponitur. Vocatur & vini Alcool, es¬
sentia eius, seu exasperata aqua ardens. Haec
duo nomina in vnu coeunt, diciturque men¬
struum alcolisatum; illud ex officio; hoc ex
materia, quae per feculas vini est penetran¬
tior reddita; & alcoli nominata ob calcem
tartari dissolutam. Est autem alcool puluis
subtilissimus, quem chymici nominant im¬
palbabilem. Ita menstruum Terebinthina¬
tum est aqua terebinthi ceu oleum: cinamo¬
misatum aqua Cinamomi, Melissatum atque
ardens infusionis melissae, aut aquae huius.
Haec qui attenderit in chymicorum scriptis;
facile assequetur sententiam. Quod si te¬
meritas stolida in vocibus aut phrasi depre¬
hensa fuerit; iusserim rem contemptam abii¬
cere. Quis enim vesanias cuiusque euoluerit?
Si ars sit conscribenda; elegerim probatissi¬
ma quaeque & veteribus primum vsurpata, diu¬
turnoque vsu emolita. Non ita temerarium fuit
antiquorum iudicium. Non quaeuis cuiuis im¬
posuerunt nomina, sed ipsis vocibus plaerunque
artis arcanum quoddam complexi sunt. Itaque
in illis explicandis, & porrò vsurpandis est
opere pretium. Stoliditates Paracelsitarum,
& nimiam licentiam ad coruos ablegarim.
Haec tecum volui de chymicorum obscuri¬
tate colloqui. Amabo te amplius, si quae non
sum assecutus ex te didicero. Vale.
EPIST.