337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 171
EPIST. XIX. DE NVME¬
ris quibusdam in chymia vsitatis.
AD VIRVM ORNATISS. D. M. Ge¬
orgium Limnaeum Matheseos & astro¬
logiae Profess. Ienae.
QVAENAM tandem illa res est, Georgi,
quam ambitioso nomine circuli qua¬
draturam, in qua inuenienda frustrà suda¬
uerit Archimedes, quam impossibilem ex¬
plicatu credidit Aristoteles, nuncupant?
Iure enim id ex te quaero, non tantum pro
veteri nostra inter nos amicitia, sed & ob
singularem tuam in Mathesi & Astrono¬
mia eruditionem. Librum, nisi fallor, de
isto problemate editum memini, sed qui ad
oculos meos nondum peruenit. Londinas
Philosophus dare quadratum circulo ae¬
quale facillimum esse chymico innuit. At
ego tam sum ingenio tardus, vt assequi sa¬
tis nequeam. Tu chymiae quondam deditus
eras. In te concurrit praeclara Geometriae,
Arithmeticae, Astronomiae & chymiae no¬
ticia. Si fauebis, proculdubio omnem mihi
adimes quod te rogo, scrupulum. Sed &
de numeris quibusdam & Astrologicis ae¬
nigmatis tuum desiderem iudicium. Quan¬
quàm enim Pythagoras olim fuerit in his
tam exercitatus, ipsaque res tam vulgaris
in ea factione, vt statim intelligerent nu¬
merosos istos sermones, atque ob id So¬
crati Platonico non fuerit difficile na¬
tura¬