201
VIVORVM.
163
prima principia, morbus & patiens extite¬
rint. Caeterùm an vltimae feces eiusmodi,
quid ex Mumia contineant, quam vt sulphur
existimamus: aut ex tartaro, quod loco salis
habetur: vel ex limo, qui mercurij rationem
obtinet, facilè diiudicatur: hoc omne per adu¬
stionem, idque tribus indicijs. Primò, sulphur
exhibet coeruleam flammam: mercurius fu¬
mum obscurum: tartarum verò, vel sal ipsum,
nihil horum exhibet. Secundo, tartarum fi¬
xum & graue manet: Mumia rubens est, ac
leuis: limus autem, vel mercurius est flauus,
adurens, & non fixus. Tertio quidem indi¬
cio, sub vltimam adustionem, odor mercurij
dulcis: Limi odor est acrior & mineralis: tar¬
tarum autem odorem nullum, neque gustum
habet, qui aliquatenus percipi queant. Iti¬
dem ex materia dissoluta per ablutionem an¬
tèa dictam à fecibus, fieri potest, vt suprà, pon¬
derando prius, & postmodum adurendo,
praeter excandescentiam, deinceps vbi frige¬
facta fuerit, rursus ponderando, quod minùs
erit, hoc ipsum fuisse mercurium in ea iudi¬
candum est. Postremum eius examen hoc
esto, scilicet, vt secundò iam aduratur igne
vehementiori quàm antea, si quid ponderi
post frigefactam materiam deficiat, id ipsum
iudicetur sulphur extitisse: quòd reliquum
erit ab adustionibus, est sal eiusdem vrinae.
Singula notentur accuratiùs, & inscribantur
L 2