201
162
ANATOMIA
rea singulis quae apparebunt, siue flammae
sint, tumores, flatus, sibilationes, &c. quan¬
to tempore cremabuntur, coloribus, fumis,
& qualitatibus flammarum ab hac vrente ma¬
teria productarum. Verùmenimuero, quia
citissimè fit adustio haec, flammaque repentè
perit, industria, vigilantiaque maximis opus
est inter annotandum. Materia sonitum
dens in igne, mercurio fuerit adiudicanda.
Quae verò tumultus atque magnos rumores
excitabit, sali tribuenda. Flamma quae ful¬
gurationes emittere videbitur, cum aliqua
resonantia tamquam reflexionis Echo, sul¬
phur denotat. Exusta prorsus materia, tan¬
dem eximatur tota, vt eius nihil pereat, & in
vrinali vitreo posita, perfundatur aqua com¬
muni limpida, maneatque per horam accura¬
tissimè cooperta. Postmodum effundatur eius¬
dem aquae, trigecuplum, ponderis vstae priùs
materię, ac per aliam horam quiescant simul
humido loco. Tandem coletur aqua per pan¬
num, in aliud vitrum, & eiusmodi colatura,
sinatur igne lento per euaporationem eua¬
nescere. Quod congelatum erit in fundo,
seruetur. Verùm, id quod reliquum est ex fe¬
cibus à colatura manens in panno, siccetur
igne lento, ac ponderetur salis ponderibus.
Inde cognosci potest quanto per ablutionem
defecerit, hisque ponderibus vnà cum praece¬
dentibus iudicari, cuius conditionis inter
prima