821
AMVVALDINA. 71
narrauit se veluti spasmum, in digitis ma¬
nuum & pedum inde percepisse, & in capi¬
te puncturam; sed omnia breuia & inno¬
xia. Dedi autem meam, non Amvvaldinam
medicinam, verum eodem modo & ex iis¬
dem paratam. Multos tamen audiui faten¬
tes saltem circa praecordia motum quendam ex¬
titisse. De lingua exemplum habeo nullum.
Quod nihil impuri aut noxij relinqua:
in corpore, sed dicto citius ad membra af¬
fecta accedat; confictum est ad lapidis gran¬
diloquentiam. De eo dicunt, quod simili¬
ter ex metallis exigat omnia impura; imo
interdum eis non misceatur propter sor¬
des nimias. Haec si vera sunt; mirum est quo¬
modo curet lepram confirmatam. Quo¬
modo etiam consentiant haec cum negata
purgatione cumque morbi consumtione
more ignis ligna corrumpentis; imo cum ex¬
perientia ipsa, & sennae vsu ab Amvvaldo
praescripto, fateor me videre non posse.
Quod admonere veteris mali asserit, id
& ipse aliquoties deprehendi. Non est ta¬
men καθόλου propter inaequalem dispositio¬
nem patientum seu partium sanatarum.
Cutem quibusdam decidere vel solui
pidermida verisimile est. Nam id mihi quo¬
que cognitum, sed non in parte omni, ve¬
rum saltem vbi tenera ea est, & excremen¬
tis obnoxia, vt in interna femorum parte.
Sed
E 4
Panaceae ac
nihil impuri
relinquat.
Panacea
admonet de
malo vetu¬
sto.
Cutis solu¬
tio.