821
70 DE PANACEA
quitur inepte) vtinam elleborum tam foris
admotum sanaret ingenij morbos quam as¬
sumtum. Amvvaldo mitterem fasciculum
pro forti capitello. Ego tam felix non sum.
Nam patienti meo in os ingessi, imposui
linguę & buccis, demisi in ventrem; aut nul¬
lus ei spiritus virę fuit; aut vana est illa con¬
iunctio. Poterant & Galenici ex hoc ipso
argumento non male suspicari e mercurio
esse istam panacean. Hunc enim norunt in¬
ter mineralia pene solum foris applicatum
penetrare totum corpus, & nullam
partem intactam relinquere, sicut notum
est aliptis Gallicanis. Impune tractamus
arsenicum, marcasitam, cadmiam & alia.
Non perrepunt. Mercurium illinas parum¬
per. Insinuat se e vestigio. Ita obseruamus,
cum scabiei vnguentis miscemus sublima¬
tum, eius vim in ore & intestinis sentiri. Ego
ita nolim commendatam panacean. Si cer¬
tandum esset Galenicis meis cum huius ce¬
leritate & coniunctione cum vitali spiritu;
priores ferrent aquae eorum destillatae, prae¬
sertim aqua cinamomi, theriacalis, liquor
iuniperi balsamus, olea illa celerrima ex
aromatis & aliis, ne quid dicam de odora¬
tis, quorum potiorem esse cum spiritu af¬
finitatem, etiam plebs nouit. Ne quid autem
dissimulem, postquam à calore in actum
vocata est panacea percipitur aliquando
penetrare ad membra. Vt in ea foemina quae
Aquae de¬
stillatae &
oleae aroma¬
tica quaedam
celeriora
quàm pana¬
cea.