337
176 EPIST. CHYMICARVM
de tribus in vnam essentiam arte Vulcani
abire & manere potest. Ea dicitur Ruber
leo, qui auxilio naturae & artificis transmu¬
tat se in albicantem aquilam, vt ex vno fiant
duo, ne solis fulgor post spagirum splen¬
deat, praeter duo in vno reseruatus. Item de
proportione misturę; accipe partem vnam ad
duas; & tres ad quatuor. Alibi: capere liquo¬
ris mineralis partes quatuor; salis rubei ter¬
partes duas; sulphuris solis partem vnam.
Haec & similia in numeris valdè dicuntur
obscurè, quemadmodum etiam in Platonis
Parmenide de vno & altero, & quae reliqua
is autor de numeris habet. Geberum inue¬
nisse Algebram tradunt. Genio huius non
carebit, qui istas tricas euoluet. Archime¬
des de numero arenae commentatus est.
go ne si praeter arenas etiam stellas nume¬
rare possem, chymica ista intelligerem. Sed
faciendum periculum [sic] est. Iuuabit prodisse
renus, si non datur vltra. Per monadem
nam rem actu suo seu forma vndiquaque
simplicem & vniusmodi designari certum
est. Ita enim affirmant artifices opus suum
fieri ex vno minerali metallico, cui nihil
alienum aut absonum à natura eius acce¬
dat. Itaque quicquid additur, id amicum
intimè esse oportet. Vsurpantur quidem
interdum etiam alia extranea, vt spiritus mi¬
nerales, tartarum & similia; sed ad praepa¬
randum saltem. Nam aurum difficillimè
soluitur,