337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 175
sint spinosiora. Dicunt in artificio esse mo¬
nadem, binarium, triadem, tentrandem, septe¬
narium, denarium quo prodeat quin¬
quagenarius, centenariusque, ex quo ite¬
rum millenarius & deinceps in infinitum.
Habent & proportiones vnius ad duode¬
cim & tria & alias. Quaternarium in ter¬
nario quiescere aiunt. In libris qui Para¬
celso tribuuntur frequentia sunt eiusmo¬
di aenigmata, quale hoc: Natura dedit
rem quandam in qua duo tria, quatuor
mysticè tanquam in arca quadam sunt
clusa & quiescunt. Vbi monas, dyas, trias
& tetras nominantur, quae suo concur¬
su constituunt decada à Romanis litera
crucis signatam, in qua item multum est
hieroglyphiae. De illa vero re alibi dicit,
quod sit minerale, in quo tres substantiae
seu naturae, Mercurius nempe, sulphur &
aqua mineralis inueniantur, & quod ex
stis sit per naturam compositum, resolua¬
turque chymia per suum ipsius succum
crudum, qui in suo autumno in viscere ter¬
rae nondum maturuerit; occultetur autem
ibi & accedentibus astris coeli ad naturam,
prodeat Martio & successiuè maturescat.
Alibi tales numeros habet: si velis, inquit, de
vnitate per dualitatem in trinitatem cum ae¬
quali cuiusque permutatione perducere, versus
meridiem te verte, etc.. Item materia tincturę
est res vna, si me spagyrice intelligis, quae
de tri¬
Numeri
Philosophi¬
ci.
Aenigma
Paracelsi.
est res vna, si me spagyrice intelligis, quae